라틴어 문장 검색

quam decenter tamen Sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus ademit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 70:2)
Propter quod inter eos nimia familiaritate contracta concessit castellanus militi hoc petenti ut iuxta turrim sibi domum construeret ad manendum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:8)
Quod dum perficere non posset, quia, etsi pontifex concedere illi, quod petierat, uoluit, non tamen ciues Romani, ut tam longe ab urbe secederet, potuere permittere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 6:1)
Fiduciam tamen gero plenariam quod illa eadem mei cordis magnanimitas quae me cogit tam grandia petere, si ea mihi concesserit tua gratia, in perpetuum ipsa mihi parta tuebitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:27)
Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut cives Romani indigentes praesidii, et propter patriae luctuosam perniciem ducimur hostium numero qui neque in illius prospera acie primam fortunam neque in adversa secundam obtinuimus, vix tuarum legionum tot impetus sustentantes, nocturnis diurnisque operibus gladiorum ictus telorumque missus exceptantes, relicti et deserti a Pompeio, tua virtute superati salutem a tua clementia deposcimus petimusque ut [vitam nobis concedas'.
(카이사르, 히스파니아 전기 17:4)
petis paene inlicita, sed concedenda sunt, quoniam soror Iovis es, id est Saturni filia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8302)
data dextra in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 161:1)
Et, Christi anno millesimo septingentesimo nonagesimo nonagesimo quinto, foedus cum Hispaniarum rege ictum fuit, quo foedere, omnia quae de finibus fluminisque Mississippiensis usu petebant Americani, facillime ab Hispanis concedebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.23)
si me igitur ad id quod peto percipiendum minus sufficientem recogitas, id concedat gratia tua quod sine vulgi potest rumoribus exhiberi, et si me indignum omnino reppereris, tuo et cuiusvis alterius me facias patere derisui.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:26)
Datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 15장6)
quod petitur, ut hic, et quod conceditur, ut si qua est victis venia hostibus, oro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6263)
Non enim quando quid petatur, sed a quo petatur, est inspiciendum, nisi forte amoris iam esset concessa largitio et eius secutus effectus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:10)
is igitur Patro cum ad me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque ut nescio quid illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 4:1)
facinus indignum quodque nos vosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum, sed conscientiae tuae purgatione praelata 2 petere dignaris culpae calentis impunitatem, sub condicione concedo:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 1:2)
et bene petit ab Aenea sepulturam, quod scit eum ultro concedere, ut probavit in filio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 9053)

SEARCH

MENU NAVIGATION